Canto Gregoriano
Canto Gregoriano

Letra

Adóro te devóte, latens Déitas, Quae sub his figúris vere látitas: Tibi se cor meum totum súbiicit, Quia te contémplans totum déficit. Visus, tactus, gustus in te fállitur, Sed audítu solo tuto créditur. Credo, quidquid dixit Dei Fílius: Nil hoc verbo Veritátis vérius. In cruce latébat sola Déitas, At hic latet simul et humánitas; Ambo tamen credens atque cónfitens, Peto quod petívit latro paénitens. Plagas, sicut Thomas, non intúeor; Deum tamen meum te confíteor. Fac me tibi semper magis crédere, In te spem habére, te dilígere. O memoriále mortis Dómini! Panis vivus, vitam práestans hómini! Praesta meae menti de te vívere. Et te illi semper dulce sápere. Pie pellicáne, Iesu Dómine, Me immúndum munda tuo sánguine. Cuius una stilla salvum fácere Totum mundum quit ab omni scélere. Iesu, quem velátum nunc aspício, Oro fiat illud quod tam sítio; Ut te reveláta cernens fácie, Visu sim beátus tuae glóriae. Amen.
Adoro te devote C. Gregroriano
star
Voz
Loading...